- PACORUS I
- PACORUS I.Parthorum Rex X. in pugna, quâ Crassus victus, rem egregie gessit. Antigono favens, Hierusalem venit praetextu componendae seditionis obortae, inter Iudaeos: Illis partim phaselo, et Hyrcano, partim Antigono faventibus, revera autem princiatum Antigono traditurus: Itaque per dolum Phaselum ad Barsaphanem, Persarum satrapam, mittit: Phaselus cum Hyrcano a Parthis ligatus est, quibus talenta mille, ac mulieres quinquaginta pollicitus erat Antigonus. Hâc viâ Iudaeae Rex a Pacoro constitutus Antigonus, Hyrcano sibi a Parthis tradito, dentibus aures praecidit, ne quando summum obiret sacerdotium: nam lex tantum integros admittebat. Labieno quoque Pompeii amico, dein Cassio Brutoque affuit. Huius pater Orodes. Crassum Roman. dolô circumventum interfecerat, vide supra, quam maculam Ventidius Bassus, Marci Antonii legatus, delevit, Pacorum cum exercitu ad internecionem caedens, An. 715. Urb. Cond.vivô adhuc patre, Rex tamen vocatur tacit. Hist. l. 5. c. 9. Vide Egesip. l. 2. Ioseph. l. 14. c. 22. etc. Vellei. l. 2. c. 78. Iustinum l. 42. c. 4. Dion. Flor. Eutrop. Appian. Parthic. Oros. l. 6. c. 16. etc. Martialis l. 9. Ep. 36. v. 3.Quicquid in Atsyciâ Pacorus deliberat aulâ.Ei successit frater Phraates III. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.